CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3301     View  [Back]
Charta qua Gausfredus de Berziaco miles dat molendinum monasterio Cluniacensi.
Quia juxta veritatis sententiam hujus seculi divitię fallaces sunt, unicuique fideli christiano et maxime negociis secularibus implicato, ut easdem divitias contempnendo et in melius transmutando illas quę verę sunt et ęternę valeant invenire. Proinde ego Gausfredus miles, nepos donni Ottonis, quondam militis de Berziaco, ista recogitans simulque ante oculos divinę majestatis reum me de peccatis meis considerans, dono omnipotenti Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniacensi cęnobio, cui donnus Hugo abba preesse pariter ac prodesse cernitur, unum molendinum quod idem donnus Otto olim supradicto concesserat monasterio, sed postea in jus sororis ejus, matris scilicet mee, dotis occasione devenerat. Conventus itaque de hac re a donno Bernardo, jam dicti loci camerario, et a donno Humberto, ejusdem villę decano, accipiens ab eis loco muneris aliquantam pecuniam, in manu ipsorum hoc donum feci, laudavi, pariter et confirmavi, teste donno Hugone de Berziaco, consobrino meo, et Milone milite de Marziaco, et aliis plurimis, qui huic placito interfuerunt. Si quis vero hoc donum calumpniatus fuerit, anathema sit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung