Charta qua Gausfredus de Cluniaco, miles, concedit monachis Cluniacensibus omnia quæ communiter habebat cum eis in podio Rufiacensis villæ.
Ego, in Christi nomine, Gausfredus miles de Cluniaco, previdens hujus temporalis vitę finem mihi jam jamque imminere, multasque atque multimodas offensiones in illa more fragilitatis humanę me contraxisse, decrevi aliquid de his quę in seculo videor jure possidere, pro remedio animę meę, et filiorum meorum, omniumque antecessorum meorum, Deo et sancto Cluniacensi cœnobio relinquere, omnia scilicet quę communiter habere visus sum cum Cluniacensibus monachis in podio Rufiacensis villę, in vineis scilicet, nemoribus, silvis, terris cultis sive incultis, et quicquid inter IIII vias publicas cum eis huc usque possedi in eodem manso, preter illa duntaxat quę juris mei proprie esse cernuntur, ea fide et intentione, ut nullus umquam mei generis vel posteritatis heres de his ausu temerario presumat contingere. S. Gausfredi. S. Wilenci, filii ejus, ac fratrum ipsius Dal
macii, Bernardi, Odulrici. S. Asterii nepotis ejus S. Gausceranni Vetuli et fratris ejus.