CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3275     View  [Back]
Charta qua Drogo miles, filius Roberti de Vitriaco, dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Noglas.
Noverit tam presentium quam posterorum devotio fidelium, quod quidam miles, nomine Droco, filius Roberti de Vitriaco, dum adhuc viveret, mansum quendam de Noglas cum servis et ancillis et cum omnibus apendiciis suis, tam pro sua quam pro patris sui anima beatissimis principibus apostolorum Petro atque Paulo dedit, sine omni exactione vel inquietudine a fratribus Cluniacensibus in perpetuum possidendum, ubi tam ipse quam pater jam interfectus sepeliendi erant; post quorum tumulationem uxor predicti Roberti, tam ex parte sua quam filiorum suorum Hugonis et Roberti, hanc eandem donationem fecit et corroboravit, addens insuper et condominiam quandam pro anima filii sui parvuli prius apud Cluniacum sepulti. Quam videlicet condominiam supradictus Robertus et conjunx ejus in vita sua loco Cluniacensi destinaverat, inter Besorniacum et Noglas sitam. Huic autem presentes adfuerunt donationi Ilius de Crai, Jotserannus et Ingelbertus de Cortavas, Bernardus de Civiniaco, Robertus de Briccia et alii plures laudantes et unanimi a[s]sensu corroborantes.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung