Charta qua Aimo dat monasterio Cluniacensi res suas servumque in villa Sarerias.
Dominus ac Redemptor noster, compatiens humanę naturę, ostendit qualiter per elemosinarum fructus possimus adipisci ęterni regni aditum, dicens: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Igitur ego Aymo, pro remedio animę meę, dono et concedo unum curtilum in villa quę dicitur Sarerias, et omnia quę ad ipsum pertinent, videlicet ut usuarium in aquis, in silva, in pratis [habeat] homo qui super ipsum manserit; et unum servum, nomine Tetfredum, cum uxore sua et infantibus suis, et omnia quę idem servus comparavit. Hęc omnia dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum. Si quis autem contra hanc donationem ire voluerit, iram
Dei omnipotentis incurrat, et pars ejus sit infernus. Hujus donationis sunt testes: Bragdingus clericus, avunculus meus, et fratres mei, Maiolus, Grimerius, Rotbertus.