CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3248     View  [Back]
Charta qua Stephanus sacerdos et pater ejus Constantius dant monasterio Cluniacensi mansum in villa Mugunense.
Cunctipotens Deus ineffabili misericordia omnibus prodesse volens, etiam hoc concessit mortalibus, ut ex rebus temporalibus ęterna et sine fine mansura mercentur. Quapropter ego Stephanus sacerdos et pater meus Constantius donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus nostrę proprietatis quę sunt sitę in pago Lugdunensi, in agro Patiense, in villa Mugunense, scilicet mansum indominicatum cum domo et torculari; qui terminatur a mane de ipsa hereditate, a meridie terra Rotlandi, a sero Artaldi, a certio via publica, et omnia quę ad ipsum mansum aspiciunt vel aspicere videntur, ea ratione ut quandiu vixerimus teneamus, et post nostrum discessum ad Sanctum Petrum perveniat. Donamus denique XXti sextaradas de terra arabili in ipsa villa, et duo prata inibi conjacentia. Facimus autem hanc donationem, pro remedio animarum nostrarum et animabus Bernoeni et Constantii, qui nobis hanc terram dederunt, ut nobis Dominus in futuro judicio dignetur esse propitius. In vestitura vero singulis annis donamus dimidium modium inter panem et vinum. Actum Cluniaco publice. S. Stephani sacerdotis et Constantii patris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Rainaldi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung