Charta qua Rodulfus et uxor ejus Eufemia dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Maxiliaco, Verolias, etc.
Virtutum omnium Dominus, previdens humanum genus per varios delabi casus, hoc remedium contulis mortalibus, inquiens: «Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis». Quapropter ego Rotdulfus et uxor mea Eufemia donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus nostris quę sunt sitę in pago Matiscensi, in villa Maxiliaco. In primis dono ego Rotdulfus, in ipsa villa, curtilum unum et pratum et omnia quę in ipsa villa habeo. Terminatur a mane Graonna currente, a meridie terra Milonis, a certio rivo currente, a sero terra Sancti Vincentii. Infra istas terminationes totum ad integrum dono a die presenti. Et in alio loco, in villa Verolias, dono curtilum cum vinea simul tenente, tali tenore, ut quandiu vixero teneam, et post meum discessum ad Sanctum Petrum perveniat; et terminatur de tribus partibus terra
Sancti Petri, de quarta Sancti Georgii. Et ego Eufemia, uxor ipsius Rotdulfi, dono ad predictum locum Cluniacum, in villa Tisiaco, pratum quod vocant ad Pratum Perrono, meam videlicet partem; eo tenore ut quandiu vixero teneam, et post meum discessum ad Sanctum Petrum perveniat. Et in alio loco, ad fontem, ubi dicitur a Suriaco, dono unum campum in vestitura a die presenti, et faciant quod voluerint; qui terminatur de duabus partibus terra Sancti Petri, de tertia parte terra Sancti Nicetii, de quarta terra Drogonis. Facimus autem hanc donationem pro animabus nostris et in locum sepulturę nostrę. S. Rotdulfi et uxoris ejus Eufemię, qui donaverunt et ipsi firmaverunt. S. Huberti. S. Adalais, sororis ejus. S. Rannaldi. S. Arlei. S. Aldini. S. Petri. S. Ascherii. Actum Cluniaco puplice. Rotbertus sacerdos scripsit, die sabbati, mense augusto, regnante Domino nostro Jesu Christo. Amen.