Charta qua Gaufredus notum fecit se servos quosdam monasterio Cluniacensi concessisse.
Notum sit fidelibus Christi presentibus ac futuris, quia ego Gaufredus habui duos proprios servos, Fulcherium videlicet et Odilonem; et erat quędam ancilla, nomine Liudberga, quę non erat ex toto mei juris, sed eam communiter possedi cum æcclesia Cluniacensi. Quibus cunctis tribus cum plus placeret esse in dominio prefatæ æcclesię quam in meo, adquievi eis et hoc quod ultro mihi dederunt recepi, scilicet LXX solidos; et concessi eos ac tradidi Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, fratribusque atque senioribus qui morantur in monasterio Cluniaco, ut eos perpetuo jure possideant absque contradictione hominum. Et hanc vicissitudinem rogo ab eisdem Dei servis, ut eorum merear habere societatem, ut eorum oraciones et helemosinę mihi ad salutem animæ et animabus parentum meorum succurrant, ut peccatorum veniam consequantur et ab eterna morte liberentur. Et hoc donum meum ut firmum ac ratum sit, ego ipse feci et hanc rogavi cartam conscribi, ut sit in signum et testimonium traditionis meę.