CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3202     View  [Back]
Charta qua Bernardus de Maleg, sumens habitum monachicum, dat monasterio Cluniacensi clausum vineæ in villa Maleg.
Notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam absentibus, quod ego Bernardus de Maleg, recognoscens me multum peccasse contra Deum et sanctos ejus, ideo pavore perterritus, derelinquens hujus seculi vanitates, accipio habitum sanctæ religionis in loco Cluniaco, seculo penitus abrenunciando, pro vitæ eternę desiderio, cui domnus Hugo abba prodesse magis quam preesse, divina clementia disponente, videtur; et dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et prefato loco fratribusque ibidem Deo servientibus, presentibus et futuris, unum clausum de vinea, et arbores quę ibi sunt, in villa quę dicitur Maleg, quem tenet Durannus: medietatem de omnibus quę in eadem vinea accipiebam, servitium quoque quod Durannus mihi reddebat, sicut ego videbar habere, totum ab integro dono, laudo supradicto loco. Si quis autem hanc donationem infringere voluerit, nisi cito resipuerit, Dei iram et sanctorum apostolorum Petri et Pauli incurrat. S. Bernardi, qui donum fecit et testes firmare fecit. S. Nocherii, fratris sui. S. Bernardi atque Ansedei, fratrum suorum. S. Constantini, avunculi sui.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung