Charta qua Oddo, Gislebertus et Leotaldus dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Curtilis.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis Christi fidelibus, quod nos Oddo et Gislebertus et Leotaldus donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, locoque Cluniensi, aliquid de nostra hereditate, quę sita est in pago Matisconensi, in villa Curtilis, hoc est unus curtilus qui terminatur a mane via publica, a certio et a sero juxta terram Sancti Benedicti, a medio die juxta terram Sancti Mar
tini. Donamus similiter et unum campum in eadem villa, terminantem a mane terram Bernardi, a sero rivo currente, a certio et a meridie juxta terram Attonis. Donamus insuper medietatem prati Guisiardi, quia cujus medietatem aliam jam conquisierant monachi prefati loci de consanguineis nostris, Attone scilicet et Oddone. Facimus autem hanc donationem pro remedio animę nostrę sororis, nomine Jocildis, et pro loco ejus sepulturę, eo videlicet conventu, ut nemini detur in beneficium, sed semper sit in alimonia fratrum. S. Gisleberti. S. Letaldi. S. Alimburgis. S. Vuilelmi. S. Attonis. S. Petri. S. Oddonis.