Charta qua Lecendis, uxor Duranni, dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Chindetta.
Dum in hujus vitæ exilio quisque vivit, et locus et tempus instare congruum esse videtur, debet peccata sua helemosinis redimere, quatinus post curricula hujus vitæ feliciter ad optata valeat pervenire. Idcirco enim homini inducię in dies tribuuntur, ut ad penitentiæ medicamentum recurrat et mala quę gessit orationibus fletibusque jugibus ac crebris helemosinis puniat. Unde ego Lecendis femina, gratia hujus muneris capiendi, et peccatorum meorum sarcinam dimittendi, Deo satisfaciens cui in multis sum a principio obnoxia, dono Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo locoque Cluniacensi, aliqua juris mee hereditatis, unum scilicet curtilum et quoddam pratum, vineamque unam, necnon et servum quendam, nomine David, hanc colentem
cum filiis suis. Ecce curtilus est in villa situs quę vulgato nomine Chindetta nuncupatur. Propter quod venerabilis abba domnus Hugo et ceteri fratres dederunt mihi et marito meo, nomine Duranno, societatem et beneficiorum quę ibi et in aliis locis sibi subditis circumquaque participationem fiunt, et ut nobis defunctis honorifice, si illuc fuerimus advecti, sepulturæ nos tradant.