CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3159     View  [Back]
Charta qua Gaufredus et frater ejus Jotserandus dant monasterio Cluniacensi res quas beneficii jure habebant in Flagiaco et Varengo.
In nomine Domini. Nos fratres Gaufredus et Jotserandus, filii Achardi clerici, facimus verpitionem per hanc cartam de terra Sancti Petri quam Segaldus prior dedit nobis in beneficio. Est autem unus mansus in Flagiaco, et dimidius mansus in Warengo, sicut avunculus noster Arleius quondam dedit Sancto Petro. Accipimus vero pro hac vuerpitione a donno Wilelmo, decano de Lordono, unum caballum bonum valde et precium. Accepimus etiam duos canes pro quadam parvula silva que est sita inter duas vias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung