Charta qua Gundrannus et uxor ejus Constantia dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Verziaco.
Redemptor humani generis per Evangelium loquitur dicens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis». Quapropter omnibus christicolis [notum facio] quod ego, in Dei nomine, Gundrannus et uxor mea Constantia, donamus aliquid de rebus nostris, quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Iggiacensi, in villa Verziaco, videlicet unam vineam quę vocatur a Felis Vulpes, et terminatur a mane terra Lantberti, a meridie viventium de ipsa hereditate, a sero et a certio terra Sancti Petri et Sancti Vincentii; et in tali tenore, ut quandiu vixerimus teneamus, et qui prior nobis duobus obierit, ejus pars ad Sanctum Petrum perveniat, et post amborum mortem totum ad integrum in locum sepulturę. Porro in vestitura singulis annis vitę nostrę IIIIor sextarios de vino in vestitura persolvemus. Si quis autem contradicere voluerit, iram incurrat Dei omnipotentis, et cum diabolo et angelis ejus in infernum demergatur; et nostra donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Gu[n]tranni et uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Constabuli. S. Warnerii. S. Wandalgerii. S. Addonis.