CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3143     View  [Back]
Charta qua duo fratres, Durannus et Wido milites, dant monasterio Cluniacensi coloniam pertinentem ad Agionam.
Hæc est carta donationis quam duo fratres germani, milites Durannus et Vuido fecerunt in manu domni Hugonis abbatis, in capitulo Cluniacensi, et in presentia fratrum inibi consistentium, de colonia quadam quę pertinet ad Agionam, quam tenent coloni isti duo, Aldebertus de Arbon, et Lambertus, in qua videbantur habere IIIIor capones et IIIIor panes, denarios IIIIor, sextaria IIIIor vini, et duos cartallos de cibata. Hæc omnia tradiderunt sanctis apostolis in perpetuam possessionem retinenda, ut jam deinceps neque ipsi, neque ullus eorum successor reclamationem istius doni facere presumat. Si quis vero, diaboli fascibus succensus (quod absit!), temptaverit, non ad effectum causam quam cepit perducere valeat, set, nisi resipuerit, anathematis vinculo subjaceat; et nostra donatio perpetuo rata et inconvulsa consistat, subnixa stipulatione.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung