Charta qua Odilo dat monasterio Cluniacensi terram in Minciaco villa, si eam recuperare possit aut viginti solidos.
Auctor humanæ salutis Dominus noster Jesus Christus saluti nostræ consulens, ac contra cotidianos nostros excessus salutifera apponens medicamina, inter cetera omnibus misericordiam preposuit, in Euvangelio inquiens: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis». His omnibus preceptis ego Odilo optemperans, pro anime redemptionis uxoris meę, nomine Alexandriæ, facio hanc convenientiam de quadam terra sita in pago Matiscensi, in villa Minciaco, quam quidam homines mihi contendunt, ut si ab hac die usque in Pentecosten non potuero quietam facere, XX
ti solidos reddam pro ea. Quod si stabilem et sine calumpniam potuero habere, Deo et sanctis apostolis ejus, Petro et Paulo, monachisque Cluniacensibus possidendam tradam jure perpetuo; et si quis deinceps vim aliquam inferre presumpserit, sit portio ejus atque hereditas in eternam conbustionem.