Charta qua Girbaldus dat monasterio Cluniacensi hereditatem suam in Oblado villa.
Inter cetera quę humano dignatus est generi medicamina Deus ac Salvator noster tribuere, unum maximum ac precipuum omnibus preposuit, dicens: «Date helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis». Idcirco ego Girbaldus, monitis obsecundare divinis affectans, ob meorum molem peccaminum, dono Deo et beatis ejus apostolis Petro et Paulo et loco Cluniensi, meam hereditatem que sita est in pago Matisconensi, in villa Oblato, ea videlicet ratione, ut quandiu mihi comes vita fuerit, licitum sit eam tenere, et omni anno pro investitura IIII
or vini sextaria censualiter exsolvam. Post discessum vero meum ex integro prefato remaneat loco. Et ut mihi fratres predicti loci eorum societatem tribuant, et si forte ad inopiam devenero, beneficiis suis me sustineant; et ut firmum ac ratum per omne permaneat tempus, manu propria firmavi testibusque firmandam tradidi. S. Girbaldi. S. Ascherii. S. Alerici. S. Isembaldi. S. Herlanni. S. Otelini. S. Martini.