Charta qua Bernardus, frater Malguini, dat monasterio Cluniacensi curtilum cum vinea in villa Seia.
Conpatiens humanę infirmitati, auctor generis humani contra cotidianos nostros excessus diversa et salutifera dignatus est conponere medicamenta, quibus nostra lœtifera curentur vulnera. E quibus unum precipuum esse credimus, helemosinę largitionem, dicente eodem Domino: «Date helemosinam», et alibi: «Facite vobis amicos de
Mamona iniquitatis», et cetera. Ideoque noverint cuncti fideles, quod ego Bernardus dono Deo et apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid de rebus meis quę sunt sitæ in pago Maticensi, in villa Seia, unum videlicet curtilum ad Vallem vocatur; terminatur a mane via publica, a meridie terra Bernardi, a sero terra Alberti, a certio terra Petri. Dono etiam vineam unam in ipso curtilo, quod dedit mihi Ildinus pro nece fratris mei Malguini, ut eum Dominus absolvat: terminatur de tribus partibus via publica, a medio die terra Sancti Petri. Facio autem hanc donationem pro anima mea patrisque matrisve et parentum meorum, æa videlicet conditione, ut dum vixero mihi liceat possidere, et omni anno pro investitura duo sextaria vini persolvam, et in loco sepulture meę et matris. Si quis autem hanc donationem infringere voluerit, vendicare quod repetit non valeat, sed juditiaria potestate cogente, auri libram cui injuriam intulerit coactus persolvat, et nostra donatio semper firma et stabilis consistat. Actum est Cluniaco publice. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Leotaldi.