CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3117     View  [Back]
Charta qua Gaufredus, Matisconensis canonicus, et frater ejus Oggerius renovant donationem monasterio Cluniacensi a fratre eorum Wichardo factam, mansum quoque de Bergeson et alias res tradunt.
Specialius Christi preceptum nemo fidelium esse dilectionem dubitat; quę quanto minus inter hujus mundi amatores habundat, tanto plus habundare inter spirituales debet, videlicet ut alter alterius subveniat necessitati, quia omnes in Christo fratres sumus. Proinde in nomine sanctæ et individuę Trinitatis, ego Gaufredus, Matisconensis canonicus, et frater meus Oggerius renovamus et nostra donatione confirmamus donationem fratris nostri Vuichardi. Tradimus etiam ad altare sanctorum apostolorum Petri et Pauli, terram videlicet quam Bernardus tenet de Salmoie, mansum quoque de Bergeson, quem Lietbaldus tenet. Facimus insuper verpitionem de feudo de Lochier. Hæc omnia a die presenti et deinceps monachi predicti loci sine alicujus contradictione teneant et ut firma usque et inconvulsa permaneant manu firmamus propria. S. Gaufredi, qui donum hoc fecit et firmare rogavit. S. Oggerii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung