CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3102     View  [Back]
Charta qua Bernardus dat monasterio Cluniacensi campum et vineas in villa Dumbinis.
Unigenitus Dei filius, homo inter homines apparens, contra lętalia peccata dignatus est opponere salutaria monita; inter que unum maximum ac precipuum commendare curavit cunctis, generaliter dicens: «Date helemosinam, et hæc ipsa pro vobis orabit ad Dominum.» Hujus ammonitionis verba salubria ego Bernardus intenta aure percipiens, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, pro redemptione animę meę ac filiorum meorum et omnium parentum meorum, aliquid ex hereditate mea, que est sita in pago Matisconensi, in villa Dumbinis. In primis unum campum qui vocatur Cotiacus, et totum quod ad ipsum aspicere videtur. Item unam plantam et unam raxiam de vinea in loco qui vocatur Craosus, et totum quod ad ipsum pertinet. Item aliam vineam quę vocatur Forcellis, et quicquid ad ipsam videtur pertinere. Item totum quod Gislebertus in predicta habebat villa, quod vendere et donare poterat, videlicet campos, prata, vineas et omnia quę sua esse videbantur, excepto hoc quod uxor illius ad presens tenere videtur, quę post ejus obitum supradictis apostolis in reliquum tempus cedent. Item duo filii ipsius Gisleberti, Uldricus videlicet ac frater ejus Drogo, quandiu vixerint teneant [et] possideant, post eorum obitum monachi prefati loci teneant. S. Bernardi, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Clementis, S. Adalelmi, S. Sigbaldi, filiorum Bernardi. S. Raimbaldi. S. Gauzberti. S. Adalacis, uxoris Gisleberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung