Charta qua Walterius notum facit se pratum in villa Verrangis et mansum cum servo monasterio Cluniacensi dedisse.
Notum sit cunctis fidelibus, quod ego Walterius miles, filius Walterii militis et monachi, dedi fratribus Cluniensibus sancto Petro famulantibus unum pratum ad villam quę vocatur Verrangis, et unum mansum cum servo qui vocatur Gunterius et quicquid ad ipsum mansum pertinet. Ex una enim parte prati decurrit aqua quę vocatur Tyla, et ex altera parte aqua quę, dicitur Malsbet. Ex alia vero parte prati, hoc est ex tertia parte, currit Tortanoa. Hanc vero cartam laudavit Gaufredus et firmavit uxor quoque ejus, accipiens propter hoc viginti solidos a monachis Cluniensibus.