Charta qua Durannus de Cavagiaco presbyter dat monasterio Cluniacensi vineas in villa Morvegiaco et terram in villa Mulnet.
Notum sit tam presentibus quam absentibus, quod ego Durannus sacerdos, cognomento de Cavagiaco, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo conventuique Cluniensi, duas vineas quę in pago sitæ sunt Matisconensi, in villa quę nuncupatur Morvegiacum, unam quarum terminat ab una parte terra Sanctæ Mariæ et Sancti Philiberti, ab altera parte via publica; alteram terminat terra Leotbaldi de Craus ab una parte, et ab alia similiter via publica. Iterum dono aliam terram cultam similiter sitam in eodem episcopatu, in villa quę vocatur Mulnet divisam in tribus partibus, concedente Leotbaldo fratre meo et Adelina uxore ejus, cujus erat alodium hæc hereditas, quę tamen pro remedio animę suę et antecessorum suorum et pro benefitio loci a me accepit voluntarie commutationem. Testibus Leotbaldo sacerdote, et Ugone de Ulsola, et Bosone de Aurea Valle.