Werpitio Wichardi de Casellis de malis consuetudinibus quas requirebat in manso Gelavert.
Noticia verpitionis quam fecit Vuichardus de Casellas Domino Deo et beatis ejus apostolis Petro et Paulo, de omnibus malis consuetudinibus quas ipse et antecessores ejus inmiserant in omnibus terris quę in eorum videbantur esse custodia. Omnes enim malas consuetudines et unum receptum quem querebat in manso Gelavert, excepto uno multone, et cetera omnia ad integrum ego Vuichardus
perdono Deo, preter eas consuetudines quas Vuichardus avus meus habere videbatur in eisdem terris ante unum diem obitus sui. Hæc facio pro animę remedio meę et omnium parentum meorum.