CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3072     View  [Back]
Charta qua notum est Letbaldum de Digonia monachis Cluniacensibus werpivisse vineam de clauso Morveugni quam pater suus eisdem dederat et pratum insuper adjecisse, etc.
Quia non potest humana natura in una eademque stabilitate rerum persistere, eo quod ipse res decessione et successione semper variantur, idcirco noticiam eorum que geruntur scripto traditam ad posteros provide et utiliter transmittere procurat. Proinde notificamus tam presentibus quam futuris, quod Jocerannus de Digonia dedit Deo et sancto Petro et ad locum Cluniacensem grandem vineam quam vocant clausum de Morveugni; et hæc fecit in capitulo Cluniacensi. Post mortem vero ejus Letbaldus, filius ejus, rennuit assensum prebere donationi patris sui, quin potius abstulit, sibique eundem vendicavit clausum, et tenuit per multum tempus. Donec postea resipuit, et timens ne animę patris sui sueque esset noxia talis rapina, reddidit jam dictam vineam monachis Cluniacensibus, accepta pro hac redditione peccunia tredecim et quinque solidorum. Hugo monachus, decanus de Sancto Ypolito, redemit ipsum clausum pecunia quatuordecim solidorum. Adjecit autem Letbaldus quoddam pratum secus eandem vineam positum, et de silva quantum opus fuerit ad focum monachorum qui ibi in ipsa terra manserint, et quicquid fieri oportebit in ipsa vinea et in mansione monachorum et servum suum, Stephanum de Morvegni. Laudavit autem hoc donum uxor Letbaldi et filius ejus Letbaldus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung