Charta qua notum est Jocerannum de Digonia clausum quod est in Vorminiaco dedisse monasterio Cluniacensi, cui etiam alii sua jura in eodem clauso reliquerunt.
Noverint universi sanctæ matris ecclesie filii, presentes videlicet et futuri, quod Jocerannus de Digonia dedit Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, monachisque Cluniensibus, pro animę suę antecessorumque suorum remedio, clausum quod dicitur et est in Vorminiaco, ita scilicet ut post suam mortem totum illud monachis habendum et possidendum concederet, et in vita sua unum vini modium in vestitura eisdem monachis ex eo daret. Post mortem vero ejus, Letbaudus de Digonia, filius ejus, hoc patris sui donum laudans, eisdem monachis gratanter clausum omnem cum omni usuario, clauso ipsi et prato seu monacho ibidem commanenti necessario, concessit et dedit, dato insuper supradictis monachis uno servo, nomine Stephano, cum uxore sua et filiis. Quod etiam donum filius eipsius Leubaudi, Letbaudus junior, sicut et pater ejus in capitulo Cluniacensi laudavit et fecit, teste Gaufredo de Turre et Letbaudo de Copetra. Sciendum preterea quod juxta hoc clausum monachi Sanctæ Mariæ de Tornoto habebant quandam terram pro qua excambitionem gratanter a monachis Cluniensibus acceperunt, et ipsam terram monachis Cluniensibus dederunt, auctorizante Letbaudo de Digonia cum filio suo Letbaudo, coram Gau
fredo de Crai et alio Gaufredo de Turre. Sciendum etiam quod in hoc clauso Wicardus de Besorniaco habebat decimam, quam dedit et concessit Deo monachisque Cluniensibus, et filius ejus Gaufredus hoc idem laudavit et concessit, teste Girardo Viride et Gaufrido Viride. Episcopus quoque Matisconensis, de cujus capite erat, hoc laudavit. Umbertus de Salie et Bernardus de Umble similiter hoc laudaverunt et concesserunt. Monachi vero Paredi in hoc eodem clauso habebant decimam, quam dederunt et reliquerunt monachis Cluniensibus, una cum priore suo domno Hugone, in capitulo Paredi, laudante domno Hugone, abbate Cluniacensi. Similiter in hac supradicta villa Vorminiaci extra clausum habebant supradicti monachi Paredi terram et vineas, quam et quas dederunt et concesserunt monachis Cluniacensibus in capitulo suo apud Paredum, acceptis inde CC
tis XV
cim solidis.