CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3049     View  [Back]
Charta qua Rodulfus, avunculus Hugonis monachi, dat monasterio Cluniacensi mansos in claustro Sanctæ Crucis Aurelianensis.
Notum sit fidelibus sanctę ęcclesię, quod ego Rodulfus, domni Hugonis Cluniacensis monachi avunculus, memor salutis meę, non in quantum debeo, sed quantum humane inbecillitati extorquere valeo, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et domno Hugoni, abbati Cluniacensi, et omni gregi sibi commisso, mansiones meas quę sunt in claustro Sanctę Crucis, in civitate Aurelianensi, post mortem meam, hereditario jure sibi in perpetuum possidendas; simul etiam omnia utensilia quę hodie continentur in ipsa domo, sicut ego domno Hugoni demonstravi et ipse sua voluntate judicavit fieri, tali tenore ut misereamini animę meę, et dum vivo participem me faciatis in familiarium vestrorum oratione. Hanc autem donationem feci in presentia ejusdem Hugonis, nepotis mei, presentibus etiam fratribus suis, Dalmatio, Mainardo, Lanberto, Tetbaldo, et avunculo eorum domno Gausfredo, Sancti Aniani preposito. S. Rodulfi. S. Gausfredi. S. Dalmacii. S. Mainardi. S. Lanberti. Hanc autem cartam volumus in armadio conservari cum hoc ligno, quousque quantum Deus dederit possit donum augeri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung