Charta qua Wigo et fratres ejus dant monasterio Cluniacensi ecclesiam quæ appellatur ad Cuith et capellam castri Saxole.
Quisquis cupit heres effici illius terræ de qua dicit Psalmista: «Credo videre bona Domini in terra viventium», istam terram quam pedibus calcamus et quam vermes hereditant pro illa dare non pigritetur, ut expiatus ab omni labe peccatorum, illam vocem Domini quam istis in die judicii dicturus est: «Venite benedicti Patris mei, possidete preparatum vobis regnum ab inicio seculi.» Quapropter notum sit cunctis fidelibus, quod Wigo et fratres mei Dalmacius et Boso, et consobrinus noster Willelmus, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, pro remissione peccatorum nostrorum, ad locum Clu
niensem, ubi domnus abbas Hugo magis prodesse quam presse videtur, æcclesiam quę appellatur ad Cuith, cum decimis, et capellam castri Saxole, et francigias quas rustici pro salute animarum suarum dederint, et curtilum sacerdotale et unam contaminam, et ad XXX
ta porcos pascua in bosco de Saxole. De quo etiam tribuit eis quantum voluerint ad omnia scilicet edificia et ad focum, necnun et eis qui in ipsa terra manserint per jussionem monachorum. Hanc autem cartam nobiscum firmaverunt Tedbertus sacerdos, Archimbaldus miles, Giraldus miles.