CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3045     View  [Back]
Charta qua Aimo miles dat monasterio Cluniacensi potestatem quæ vocatur Troallis, in episcopatu Lingonensi.
Precedentium patrum congrua et saluberrima auctoritate informatus, necnon divina et autentica voce commonitus, quę nos amicos de Mammona iniquitatis in ęterna tabernacula postmodum nos recepturos debere facere instruit et hortatur; et alibi: «Date helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis»; illud quoque sollicite perpendens quod per Salomonem dicitur: «Quodcumque potest manus tua instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec consilium valebunt apud inferos.» Ego Aimo miles, tam preteritorum malorum meorum enormitate perterritus, quam desiderio et amore cęlestis patrię succensus, tamque mihi in posterum providendi quam parentibus et predecessoribus meis veniam et salutare remedium cupidus impetrandi, de facultatibus et alodio meo quę mihi ex propinquorum jure hereditaria successione proveniunt, cum laude et assensu matris meę et aliorum amicorum meorum, Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacensem, cui domnus et venerabilis Hugo abbas non preesse tantum quam prodesse dinoscitur, trado, dono et ex integro transfundo potestatem quandam quę vocatur Troallis in territorio Lingonensis episcopii sitam, cum ęcclesia et cimiterio, campis, silvis, vineis, pratis, fontibus, aquis aquarumque decursibus, servis et ancillis, posttremo cum omnibus appendiciis suis, ubicumque sint, maneant vel jaceant; tali tenore talique conditione ut prefati loci fratres, absque cujuslibet personę, calumpnia seu inquietudine vel exactione, per succendentia tempora habeant et possideant. S. Girardi militis de Duisma, qui donationi huic interfuit illamque laudavit, atque nostrę donationis instinctu et Sancti Spiritus ammonitione provocatus, alodium quod in villa Masscilico hereditario jure sibi contingebat, cum laude fratrum et amicorum suorum, cum omnibus appendiciis suis supradicto loco Cluniacensi pro remedio animę suę et parentum suorum contulit. S. Walterii militis. Quisquis autem huic donationi nostrę benignus fautor et devotus corroborator, necnon de possessiunculis suis vel rebus pius cooperator extiterit, pro suę devocionis merito in presenti beatorum apostolorum gratiam, et in futuro ab omnipotente Deo vitam æternam optinebit. Qui vero, quod non optamus, Zabuli instinctu vel proprię malignitatis astu, inquietare vel calumpniare seu inde aliquid defraudare vel modicum subripere impia temeritate presumpserit, divino judicio percussus, et sanctorum apostolorum et apostolicorum virorum anathemate perforatus, cum Anania et Saphira et cum Juda, traditore Domini, dampnatus, suppliciis eternis et inextinguibilibus flammis, vermibusque qui non moriuntur pro suo contemptu deputabitur. Fautoribus, gratia Dei et vita æterna; presu[m]ptuosis contradictoribus, ruina et dampnatio sempiterna.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung