CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3036     View  [Back]
Charta qua Petrus, Bertraus et alter Petrus, fratres, etc. dant monasterio Cluniacensi villam Calcedonensem cum ecclesia sancti Johannis.
Clemens et largiflua misericordia Dei multis modis compatitur fragilitati humane, ut quia vix sine peccati contagio vivere nequid, in promptu habeat medicinalem occursum, videlicet ex propriis rebus helemosine subsidium. Qua de causa nos consanguinei fratres, id est ego Petrus et uxor mea Helison, cum universis filiis nostris, ego quoque Bertraus et conjux mea Rainuis, et frater noster Petrus, et nepos noster alter Petrus, Humbertus quoque qui habet neptam nostram, considerantes nos per fragilitatem humane conditionis multis modis delinquere, donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Hugo abba, aliquid de hereditate nostra que sita est in episcopatu Diensi, videlicet villam vocabulo Calcedonensem, cum æcclesia que in ipsa villa habetur, que dicata est in honore sancti Johannis. Quicquid igitur in ipsa villa per hereditatem habemus, cum manso indominicato et omnibus appendiciis suis, totum ad integrum jam dicto loco et monachis ibi habitantibus ad hodierno die et deinceps concedimus et donamus, ut habeant, teneant et possideant jure hereditario, sicut ipsa villa determinata est, per vineas et campos, et terra culta et inculta, per reditus et introitus, ingressus et regressus, et per omnia confinia ipsius ville, sicut ab antiquo premonstratur per testimonium veratium testium.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung