Charta qua Dalmatius, filius Arluini de Marciliaco, dat monasterio Cluniacensi hereditatem suam in villis Musion et Varennas.
Notum sit cunctis fidelibus christianis, tam presentibus quam fu
turis, quod ego Dalmatius, filius Arluini de Marciliaco, veniens ad habitum monachicum, donavi Domino Deo et sancto Petro et beato Paulo et ad locum Cluniacum, ubi preesse videtur domnus Hugo abba, aliquid de hereditate mea, videlicet omnem illam hereditatem quam habeo de ista parte Sagunne que evenit mihi ex parte Arluini, patris mei, et Achardi, avunculi mei, totum quod ipsi duo fratres habebant in villa de Musion: hoc est unum clausum quod in ipsa villa habebant. In alia villa que dicitur Varennas, totum quod habebant jam dicti duo fratres, videlicet campos, prata, silvas, omnem terram cultam et incultam, quam ego ibi habebam. Hoc autem notum fiat omnibus, quod Achardus jam dictus in jam dicta hereditate habebat omnem medietatem. Accidit autem ut, pergens Romam, judicio Dei preventus, mortuus est; et remanserunt quinque filii ejus et uxor ejus. Ut autem suprascripta hereditas libera remaneret sancto Petro et loco Cluniaco, donavi ego Dalmacius congruens excambium, sicut ipsi voluerunt et gratanter receperunt, jam dictis quinque fratribus et matri eorum, in villa que dicitur Condesiacus. S. Raingarde, qui hoc donum fecit. S. Guiardi. S. Stephani. S. Rotboldi. S. Gausmari. S. Hugonis clerici. Mater Dalmacii suprascripti, nomine Agia, et filius ejus Achardus, donaverunt suprascriptum excambium Raingarde et suprascriptis filiis ejus, in villa Condesiaco. Hoc autem factum est per manum Manasse militis, vocabulo de Chavinaco. Arbertus cognatus Dalmatii hoc donum laudavit et cartam firmavit. S. filiorum Manasse, Hugonis et Stephani. S. Desiderii. Stephanus monachus hoc fecit, et Lanbertus prepositus testis est. Si quis hoc donum calumniare voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat et omnium sanctorum ejus, nisi digne penituerit.