CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3021     View  [Back]
Charta qua notum est Rotbertum Cornutum petiisse ab abbate Cluniacensi, ut reciperet filium suum adhuc tenerrimum ad ordinem vitæ monasticæ; quod certis conditionibus factum est.
Notum sit tam presentibus quam supervenientibus, quendam nostrum proprium famulum, nomine Rothbertum, cognomento Cornutum, nostram id est mei Hugonis peccatoris adiisse presentiam, et quod ejus filium adhuc tenerrimum ad ordinem vite nostre habitumque reciperemus postulasse. Cujus voluntatis petitionem implentes, parvulum suum, nomine Bernardum, pro quo nos est deprecatus recepimus, ita sane ut apud quandam obedientiam nostram que dicitur Bisurniacum usque ad X annos, ex illa qua fuerat die receptus commoraretur, necnon ab obedientiario ejusdem loci doceri, vestiri, nutriri usque ad tempus prefinitum sollicite disponeretur precepimus. Hoc tempore sicut determinavimus completo, interpellaretur infans pro receptione predicta, si tamen illemet adhuc semonere non posset; quod si vellet se congregationi incorporari, sine ulla contradictione reciperetur. Sin autem quoadusque recipi voluntarie rogaret, proprio in predicta obedientia relinqueretur arbitrio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung