Charta qua Joscerannus de Biera dat monasterio Cluniacensi mansum ante villam vocatam Petriclos et feodum suum in Berziaco villa, etc.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Joscerannus ego nomine, cognominatus de Biera, dono sanctis apostolis Petro et Paulo in monasterio Cluniacensi, et domno abbati Hugoni cum ceteris fratribus ejusdem loci, pro anime mee ac parentum meorum remedio, mansum unum ad Fontem Seguini, ante villam que Petriclos nominatur, et quicquid feodii habui de Sancto Petro apud Berziacum villam. Dono etiam in eadem villa mansum unum quod habui in alodio, et mansum illum nominatur Drosiacum, cum omnibus appendiciis ad
ipsum mansum. Dono etiam ut villanus manens in hoc manso habeat cursum ad usus suos in silvis quos habeo, scilicet in Vinchesia et in ceteris. In augmentum ipsius mansi pratum dono quod habui apud Fontem Bassiaci et terre particulam apud Berziacum villam, juxta condaminam Sancti Petri, que condamina Naia dicitur. Dono etiam in eadem villa ancillam, Raimbergam nomine, cum fructu ipsius, in villa que Biera dicitur. Dono in manso quod fuit Hugonis, nepotis mei, terciam partem omnium appendicium ad ipsum mansum. Hanc donationem facio presentibus et laudantibus his quorum nomina subscripta sunt: Garulphi de Berziaco, Widonis de Sancto Nicecio et fratris ejus Durandi, Hugonis de Soloniaco, et ut hoc donum firmum in perpetuum sit. Si quis contradixerit, volo Dei iram incurrat et sanctorum apostolorum Petri et Pauli; peticio vero ejus irrita sit.
(Au dos:) Carta Josceranni, cognomento de Biera.