CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3015     View  [Back]
Charta qua Wigo et fratres ejus dant monasterio Cluniacensi mansum cum servis in villa Vilars.
Compaciens humane miserie, misericors et clemens medicus dedit nobis consilium quod possimus evadere per helemosinas pœnas gehenne, dicens: «Date helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis», et in alio loco: «Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum». Idcirco ego Wigo, reminiscens pondus peccatorum meorum, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi preesse videtur domnus Hugo abba, aliquid de hereditate mea, pro remedio anime mee, videlicet unum mansum qui est situs in pago Augustodunensi, in villa que dicitur Vilars, sicut in vita patris mei tenuit eundem mansum Wilbertus; videlicet ut mansionem suam faciat de silva et quod ei opus fuerit, excepto quod non det aut vendat quicquam hisdem homo qui in eodem manso steterit. In tali convenientia damus predictum mansum, ego et fratres mei, monachis predicti loci, ut non dent alicui nec vendant predictum mansum, nisi nobis, si nos poterimus deservire eis, nec pertineat in aliqua obedientia nisi Massilias. S. Atonis et Gauceranni et Wilelmi. Item et unum servum damus, qui vocatur Latardus et ancillas. Set et ego Ato, cum consilio fratrum meorum et pro redemptione fratris mei Lanberti, dono unum servum, nomine Durannum, Deo et sanctis apostolis ejus.
(Au dos:) Carta Wigonis de Vilars.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung