Charta qua Durannus de Sancto Christophoro reddit Hugoni, abbati Cluniacensi, boscum de Colongia, etc.
In nomine Domini. Noverint omnes sanctę ęcclesię filii, quod ego Durannus de Sancto Cristoforo, sine omni retinaculo reddo et verpio Domino Deo et sancto Petro, in manus domni Hugonis Cluniacensis abbatis, boscum de Colongia et terram adhęrentem eidem bosco, et decimam et offerendam de Plaanied, sicuti eam habueram et tenueram, quę omnia pertinent ad domum de Escuzoliis. Cujus rei testes et laudatores sunt Wido Salvagius, Hugo de Dardre et Wicardus, frater ejus et Constantinus cellararius. Facta est hęc verpicio Cluniaci, in cella novitiorum, in manus domni Hugonis abbatis, per manum domni Rotgerii, decani de Escuzoliis, presente camerario domno Bernardo et multis aliis Cluniacensibus fratribus.
(Au dos:) Werpitio quam fecit Durannus de Sancto Cristoforo in obedientia d'Escuz[ol]io.