CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2993     View  [Back]
Charta qua Odilo et uxor ejus Berloth atque filii et filiæ eorum dant monasterio Cluniacensi quinque ecclesias juxta castrum Ur, in pago Valentinensi.
Notum sit omnibus fidelibus christianis, presentibus et futuris, quod ego Odilo et uxor mea Berloth et omnes filii nostri et filie donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et senioribus Cluniacensis cœnobii, pro redemptione animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum, de possessione nostra quantum ad presens potuimus: hoc est in pago Valentinensi, juxta castrum Ur, de quinque æcclesiis medietatem, excepta quinta parte. Est autem una de ipsis æcclesiis constructa in honore sanctæ Mariæ, altera in honore sancti Petri, cum aliis tribus quæ ad ipsas pertinent. Si quis autem hanc nostram donationem de filiis nostris vel filiabus aut aliquis ex parentibus nostris infringere voluerit, nisi ad satisfactionem venerit, iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et aliorum omnium sanctorum incurrat, atque excommunicatione anathematis subjaceat; sive judiciaria potestate constrictus, Xem auri libras persolvat, et omnia suprascripta dimittat. S. Odilonis, qui hanc donationem fecit et testes firmare rogavit. S. Berloth, uxor mea. S. Adonis, filii ejus.
(Au dos:) De quinque ecclesiis in castro Ur.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung