Charta qua Bernardus comes et uxor ejus Ermengardis atque filii eorum dant monasterio Cluniacensi monasterium Sancti Johannis de Sancto Monte.
Notum sit omnibus hominibus, quod ego Bernardus comes et uxor mea Ermengardis et filii nostri Arnaldus atque Geraldus donamus Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Clu
niacum, cui domnus abba Hugo magis prodesse quam preesse videtur, quoddam monasterium juris nostri ad Sanctum Johannem Babstistam in Sancto Monte vocatum, cum omnibus ibi pertinentibus nunc et quecumque ibi in perpetuum pertinebunt, ut faciant rectores ejusdem loci quicquid facere voluerint amodo et usque in seculum seculi, sine ulla contradictione. Si quis vero, (quod absit!) hanc nostram donationem contradicere vel irritam facere voluerit, quod infringere cupit non vindicet, sed sit super eum ira Dei omnipotentis et beati Johannis Baptiste et sanctorum apostolorum Petri et Pauli veniantque super eum omnes maledictiones veteris et novi Testamenti, nisi resipuerit et ad emendationem venerit. Ut autem hec carta firma atque stabilis permaneat, manu propria firmavi testibusque firmandam tradidi. Signum domni Bernardi comitis, qui hanc donationem fecit. Signum filii ejus Arnaldi. Signum filii ejus Geraldi. S. Unaldi de Alerach, vicecomitis, postea monachi. S. Ermengardis, uxoris ipsius comitis.
(Au dos:) Carta Bernardi comitis, de Monte Sancti Johannis.