CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2982     View  [Back]
Charta qua Aimericus Bertinus dat monasterio Cluniacensi sexaginta areas salinarum in marisco de Scala.
Ego Aimericus, cognomento Bertinus, dono Deo monasterioque Cluniacensi constructo in honore Dei memoriaque beatorum apostolorum Petri videlicet et Pauli, pro redemptione anime mee et pro amore et dilectione nepotis mei Aimerici, in Cluniensium fratrum congregatione conversantis, LX areas salinarum in marisco quod dicitur Scala, ut fratres ibi Deo servientes, quibus Dei gratia domnus Ugo abba potius videtur prodesse quam preesse, habeant et possideant, et insuper quicquid voluerint faciant. Areas autem istas salinarum coemi a Tescia, sorore domini Isemberti de Castro Alionis, consanguinea mea, C solidos, subtractis tamen quinque solidis de centum. Terra ista vocatur Novella Adalgardis; adjacet sibi ex parte septentrionali terra que vocatur Ebonis, quam monachi possident de Castro Acardi, australi quoque parte adjacet sibi esterius Marolionis, et ex parte occidentali terra quæ dicitur Ormissal. Hanc itaque terram alodi mei dono Deo, sicut jam dictum est, et sanctis apostolis Petro scilicet et Paulo, rogatu et voluntate et confirmatione parentum meorum, ut fratres apud Cluniacum Deo die nocteque servientes æternaliter habeant et possideant, et quicquid voluerint faciant. Hanc igitur donationem cum parentibus meis confirmo, aliosque nobiscum eam confirmare deposco. Si quis vero ex heredibus meis aut consanguinitate propinquis, excitus spiritu malignitatis, huic donationi calumpniam inferre voluerit, dupplici morte animę videlicet et corporis dampnetur, socius nefandissimorum principum, Anthiochi scilicet et Herodis; deleatque Deus nomen ejus de libro vite, et quod querit consequi non valeat. Tamen si in malicia sua perseveraverit, solvat quatuor libras auri, et habeat cum æterno interitu anime sue quod querit. Terra ista data est mense febroario, regnante imperium Romanorum Henrico augusto pacifico, regnum vero Francorum Henrico, Roberti filio. S. Isemberti et uxoris ejus Claricie, et Eblonis, filii eorum. S. Aimerici Bertini, et Gunbaldi, fratris ejus. S. Lanberti Baldemari. S. Magenguisi. S. Amalberti. S. Gausberti Benengarii. S. Alduini Narmandi. S. Aldoini Dapiferi. S. Mainardi Juvenis. S. Gouscelmi Niortensis. S. Ugonis et Berengarii fratrum, filiorum Gousberti. S. Gunbaldi Senis. S. Unberti, filii Amalberti. S. Wilelmi Serpentini.
(Au dos:) Carta Aimerici de Salinis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung