CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2963     View  [Back]
Charta qua Johannes dat monasterio Cluniacensi tres peciolas vineæ in villa Crohet et sex peciolas campi cum usu in bosco de Borga.
Conditor et redemptor humani generis, Dominus Jesus Christus, salutem fidelium suorum invenire desiderans, per semet ipsum proloqui dignatus est dicens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quocirca notum sit omnibus fidelibus, presentibus [et futuris], quod ego Johannes dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abbas, cum aliis quamplurimis fratribus inibi Deo militantibus, meam hereditatem que sita est in pago Matisconense, in villa Crohet. Sunt autem tres petiolas de vineis, in uno loco due raxæ cum curtilo simul tenente. Habent ipse raxæ hæ determinationes, a mane vinea Thegrini, a meridie terra Sancti Sufferini, a occidente terra Rabinardi et Petri, a aquilone via publica. Alia raxa habet a mane terra Thegrini, a meridie et aquilone via publica. Et dono sex petiolas de campis cum usu de bosco qui vocatur Borga, a foreste Brinanni usque ad montem Gohaldi, sine aliqua calumpnia, totum ad integrum, dono quantum ego videor habere. Hanc autem donationem facio pro remedio anime mee, et sit pars et societas omnibus propinquis meis vivis et defunctis. Si quis vero hanc cartam a me libenter factam aliquis persona scindere aut calumpniare presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum omniumque sanctorum offensam incurrat, et cui litem intulit auri libram unam persolvat, et hec carta deinceps firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Johannis, qui fieri et firmare rogavit. S. Alberici presbiteri. S. Vuinzonis. S. Petri. S. Bernardi. S. Grimaldi. S. Girardi. S. Arluini. Actum Santo Gengulfo publice, per manus Arnulfi levite, Vo nonis martii, feria III, regnante Henrico rege Francorum, indictione quarta.
(Au dos:) Carta Johannis in villa Crohet.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung