Charta qua Lietaldus et Stephanus werpiunt monasterio Cluniacensi servos et ancillas in obedientia quam vocant Cavanias et Solustriacum.
Notum sit omnibus sanctæ Dei æcclesiæ fidelibus, quod nos duo fratres Lietaldus et Stephanus, filii Stephani, pro amore Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum, [et] pro redemptione animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum et maxime patris nostri Stephani, annuimus donum illud et conventionem quam fecit ipse pater
noster prenominatus Stephanus, de servis et ancillis quos calumniabatur, qui pertinebant ad obedientiam Cavanias et Solustriacum. Hos etiam nos calumniabamur post mortem patris nostri; sed sicut diximus, nunc ex toto werpimus, et conventionem illam et donationem confirmamus, et in propria carta signamus, acceptis triginta solidis a domno Stephano decano eidem obedientiæ, præter alios duodecim solidos quos Martinus monachus, similiter ejusdem obedientiæ decanus, dederat patri nostro Stephano. Hanc conventionem et cartam, si quis amplius infringere voluerit, anathema sit, et in inferno cum diabolo et angelis ejus perpetuis tormentis puniatur. Hujus donationis testes sunt: Maiolus de Vincele, qui etiam testis fuit in donatione patris nostri, Durannus similiter et Walterius etiam in dono patris testes sunt, et alii presentes testes: Girbertus, Dalmacius, Arlebaldus et frater ejus Stephanus, Petrus.