CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2942     View  [Back]
Charta qua notum est Senaldum sacerdotem, et sororem ejus Engelbergam terras in villa Cavaniaco monasterio Cluniacensi dedisse.
Noverit congregatio sancti Cluniacensis cenobii, quod quidam ejusdem monasterii postea monachus, nomine Senaldus sacerdos, veniens ad sancte conversationis habitum, dedit Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo sanctoque Cluniacensi loco, quandam portionem terre que est in villa Cavaniaco. Soror quoque ejus, nomine Engelberga, longo post tempore, dedit aliam portionem terre que sui juris esse videbatur; tali convenientia ut in cunctis ipsius loci benefactis deinceps partem haberet, et post mortem, si fieri posset, Cluniaco sepeliretur. Factum est autem hoc donum tempore domni Widonis, prefati loci prioris; quod et longe post confirmatum est et conscriptum in manu domni Fulcherii, Lurdonensis decani. S. Engelberge, que hoc donum renovavit. S. filiorum ejus Bernardi, Stephani, Giraldi. S. Fulcherii, decani et totius familie Lurdonensis, que hujus rei testis est.
(Au dos:) Carta de Engel[berga] de Lordo[no].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung