Charta qua Jozerannus Calvus et alius Jozerannus, parentes Jozeranni interfecti, dant monasterio Cluniacensi, pro anima defuncti, quasdam res de hereditate ejus in villis Exartellis et Kavaniaco.
Priscorum fidelium laudabili religione sanctitum est, ut post hujus incertę vitę decursum, ipsa exanimata corpora tradantur et recondantur locis sanctorum et memoriis, ut per hoc aliquatenus valeant ipsis suis exui a peccatis. Huic igitur sacrę institutioni fides a nobis accommodanda est, et pro ipsis ut valeant veniam peccatorum consequi, in quantum possibilitas parentum illorum et fidelium impertit ęlemosinarum largitio inpendenda est. Quapropter notum sit cunctis fidelibus,
tam presentibus quam futuris, quod ego Jozerannus, cognomine Calvus, et alius Jozerannus, parentes Jozeranni interfecti, pro animę ipsius redemptione, donamus aliquid de ipsius rebus, Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus ac venerabilis pater Odilo. Sunt ipse res site in pago Matisconensi, in villa quę vocatur Exartellis, unum clausum de vinea: terminatur autem ex omnibus partibus terra Sancti Petri; et in alia villa quę nominatur Kavaniacus, unum curtilum cum vinea et mansione et fonte ad ipsum curtilum pertinente: terminatur autem a mane terra Sancti Petri, a meridie aqua currente, a occidente de ipsa hereditate, ab aquilone terra Sancti Petri. In ipsa vero supradicta villa donamus iterum unum pratum; a mane et a meridie terminatur muro et via publica, a sero de ipsa hereditate, ab aquilone aqua currente et a capite quod est a mane usque ad alium caput quod est ad vesperum, IIII
or perticas erpinales. Rogamus ergo et precipimus, ut nulli homini detur in beneficium, et si hoc factum fuerit, ad heredes illius revertatur. Hanc autem don[a]tionem facimus pro redemptione ipsius animę et patris ejus Hildini, matris et omnium parentorum ejus vivorum ac defontorum; atque extiterunt laudatores istius cartę: S. Jozeranni Calvi. S. alium Jozeranni. S. Girbaldi presbiteri. S. Bernardi. S. Girbaldi. S. Oddonis. S. Contardi. S. Artaldi. S. Raimberti. Actum Cluniaco publicę, per manus Arnulfi levitę, nonis januarii, M. XXX. VIIII anno ab incarnati[o]ne Domini, indictione VII, regnante Heinrico rege.