CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2933     View  [Back]
Charta qua Theobaldus, comes Cabilonensis, remittit monachis Cluniacensibus injustas exactiones in Belmonte et Juliaco potestatibus.
Notum sit cunctis fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod interventu domni Odilonis abbatis et cęterorum Cluniacensium fratrum, ego Thetbaldus comes remitto exactiones Deo et Sancto Petro, quas comes Hugo, avunculus meus, exigebat per consuetudinem de Belmonte et Juliaco potestatibus Sancti Petri Cluniensis et de omnibus ad ipsas potestates pertinentibus, totum ex integro; ut nihil amplius neque a me, neque a meis exigatur vel requiratur, in receptis videlicet et aliis injustis consuetudinibus. Facio autem hanc remissionem pro Deo et animę meę remedio abhinc et in perpetuum per cuncta succedentia tempora. Ut autem firmior sit et stabilior, manu propria firmavi et fidelibus meis firmare precepi. S. Thetbaldi comitis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung