Charta qua Gausmarus et uxor ejus Leotgardis dant monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Petri de Juviliaco.
Salvatoris clementia procuratum est hoc salubre remedium, ut ex rebus transitoriis, si eis bene utantur homines, æterna valeat merces adipisci. Dent scilicet labentia et accipiant mansura. Hac igitur causa ego enim, in nomine Domini, Gausmarus et uxor mea Leotgardis, donamus Deo et sanctis ejus [apostolis], videlicet Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abba presse videtur, donamus itaque ex nostra hereditate ecclesiam in honore beati Petri apostoli consecratam, que consistit in episcopatu Matisconensi, in loco Juviliaco. Hæc itaque donamus Deo cum omnibus appendiciis suis et sibi pertinentibus, cultum et incultum, quesitum et inquirendum. Idem ecclesiam cum tota parrochia, pro remedio animarum nostrarum nostrorumque parentum, ea scilicet ratione, ut quamdiu vixerimus teneam et possideam, et in vestitura hoc exsolvamus, videlicet sepulturam de ecclesia ex integro, et per singulos annos duos modios de vino, et de nostro proprio labore omnem decimacionem. Post dicessum vero nostrum, cum omni integritate et sine ulla dilatione ad predictum perveniat locum; et si necesse fuerit, sepulture recipiamus beneficium. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi (quod absit!), aut ullus de heredibus nostris aut aliqua intromissa aut aposita persona, contra hanc donationem aliquam calumpniam generare vel litem inferre temptaverit, primitus iram Dei omnipotentis et offensam apostolorum ejus incurrat et cum dampnatis, in infernum cruciandus exurat; et hæc descriptio firma permaneat, cum stipulacione subnixa. Ut
autem magis magisque roboretur, manibus propriis subterfirmavimus testibusque tradidimus roborandam. Signum Gausmari et uxori sue Leotgardi, qui hanc cartam fieri rogaverunt et firmare. S. Arlebaldi. S. Heymonis. S. Girardi. S. Tedonis. S. Hugonis. Actum Cluniaco publice, VI kalendas aprilis, die dominico, anno M. XXX
mo VI
to ab incarnatione Domini, indictione quarta. Bernardus sacerdos et monachus ad vicem cancellarii recognovit.
(Au dos:) Gauseranni de una ecclesia in honore sancti Petri consecrata in villa Juviliaco, in episcopatu Matisconensi.