CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2913     View  [Back]
Charta qua Wandalmodis et filius ejus Jozerannus dant monasterio Cluniacensi quicquid habebant in Jocs.
Priscorum fidelium laudabili religione sancitum est, ut post hujus incertę vitę decursum, ipsa exanimata corpora tradantur et recondantur locis sanctorum et memoriis, ut per hoc aliquatenus valeant ipsis suis exui peccatis. Huic igitur sacrę institutioni fides a nobis accommodanda est et pro ipsis ut valeant veniam peccatorum consequi, quantum possibilitas parentum illorum et fidelium inpertit, elemosinarum largitio inpendenda est. Quapropter notum sit cunctis fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Wandalmodis et filius meus Jozerannus donamus, pro remedio animę Wichardi, aliquid de rebus nostris in loco qui vulgo dicitur Jocs, quantum visi sumus habere, videlicet per ipsas terminationes quas Hyldinus dedit. Sunt ipsę res sitę in pago Matisconensi, in agro Igiaco. Si quis autem contra hanc donationem litem aliquam inferre temptaverit, iram Dei omnipotentis incurrat, et nisi ad emendationem venerit, anathema sit in perpetuum, et cui litem intulerit auri libram solvat, et hęc donatio firma permaneat, stipulatione subnixa. S. Wandalmodis, S. Jozeranni, qui hanc cartam fieri et firmare rogaverunt. S. Elisabeth. S. Rodulfi, Hugonis, Girlardi. S. Ranulfi presbiteri. Actum Cluniaci publicę VIII idus julii, luna VIIII, indictione IIII, regnante Heynrico rege. Arnulfus levita recognovit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung