Charta qua Eva et filii ejus dant monasterio Cluniacensi mansum in villa Tisiaco et campum in villa Pradelis.
Sicut indubitanter fides credentium retinet, ita Christi benignitas mortalibus consulit, ut ex bonis temporalibus quos lege mortis amissuri sunt, mansura perhennis vite premia sibi valeant preparare, ut scriptum est: «Divicie viri redemptio animę ejus.» Quapropter notum sit cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris, quod ego Æva, uxor Gausfredi, et filii mei Wichardus, Hugo et Jazerannus, donamus, pro redemptione anime ejus, Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abbas, duabus partibus de uno manso, sicut visi sumus habere peromnia usque ad inquirendum. Est autem ipse mansus in villa Tisiaco, in loco qui dicitur Roca, et in alio loco, unum campum in villa Pradelis, qui dicitur Motkas, medietatem de ipso campo. Si quis contra hanc donationem aliquam voluerit inferre litem, nisi venerit ad congruam emendationem, a consortio sanctorum sit segregatus, et
cum Datan et Abiron demergatur in infernum vivus; ipse autem non vindicet quod repetit, sed partibus ejusdem loci cui aliquam calumpniam fecerit, coactus juditiaria potestate, auri libram unam cogatur exsolvere, et deinceps hæc carta firma stabilis permaneat, cum stibulatione subnixa. Actum Cluniaco, nonas martias, regnante Heynrico rege, indictione IIII
a. Arnulfus recognovit levita. S. Æve, uxoris Gausfredi, qui fieri et firmare rogavit. S. Wichardi. S. Hugonis. S. Jozeranni. S. Constantini. S. Gausfredi. S. Bernardi. S. Aynardi. S. Wigonis. Gaufredus. Actum Cluniaco publice, feria IIII
ta.
(Au dos:) Gausfredi in villa Sancti Poncii, in loco qui dicitur Roca.