Charta qua Bernardus Grossus notum facit se consuetudines quas habebat in villa Montiniaco servumque monasterio Cluniacensi werpivisse.
Quia multociens refrigescente karitate et habundante iniquitate, posteri bene gesta priorum cupiditate avaricię vel causa penuriæ ducti evertere conantur, placuit juxta antecessorum statuta quę in presenti fieri videmus, ne in posterum futuros lateant, litterarum vinculis alligari. Igitur notum presentibus et absentibus sit, quod Bernardus, cognomento Grossus, consuetudines quas habebat in uno manso, in villa quę dicitur Montiniacus, quam Theudinus tenet, pro animę suę filiique sui uxorisve omniumque suorum parentum salute, Deo et sanctis apostolis ejus verpivit. Insuper cartam fieri quoque jussit quam ipsemet manibus propriis firmavit et super altare beati Petri eam posuit. Donat etiam quendam servum, nomine Muntelmum, cum suis infantibus. Si quis forte heredum vel coheredum meorum, quod tamen nunquam credo futurum, contra hanc donationem aliquam inferre temptaverit calumpniam, non repetat quod querit, sed nisi cito resi
puerit, anathematis vinculo subjaceat. Actum est Cluniaco. Et nostra donatio semper rata et inconcussa consistat. Acta rege Einrico regnante.