CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2878     View  [Back]
Charta qua Hugo et consanguineus ejus Tetbaldus vendunt Aimirico, cognomine Bertino, quandam desertam salinam in marisco qui nuncupatur Scala.
Ego, in Dei nomine, Hugo pariterque Tetbaldus, consanguineus meus, vendimus Aimirico, cognomine Bertino, quandam desertam salinam, in qua jam enim fuerunt areę LXa, que vocatur Adalgardis; et ille emit de nobis C solidos, edificaturus eam in tantis areis, quante jamdudum fuerunt. Est autem ipsa terra in pago Alnisii, in marisco qui nuncupatur Scala. Ipsaque terra vocatur nomine Adalgardis; et ex parte orientis est sibi superposita salina quę nominatur Noveta Johannis Vernoriensis, et inter duas illas est exterius maris per quem sunt ambe adequatę; et ex parte occidentis subditur illi Ormisal altera salina, et ex parte aquilonis est salina quę vocatur Ebonis, et ex parte meridiei est alter exterius, et quedam salina quę vocatur Marolio. Et hanc prefatam terram totam liberam, excepta decima, trado atque omnino vendo, quatinus habeat et teneat, faciatque quicquid voluerit, nemine contradicente. Et si quis ex nostris heredibus vult insidias aut aliquam calumpniam huic venditioni imponere voluerit, maledicat illum trina majestas et una deitas. Et tandem si nimis optet habere terram, componat quadringintos solidos, et habeat cum ea maledictionem Dei. Ego Hugo propriis manibus verboque super et supter hanc cartam firmo, et circumstantes firmare rogo. Et Tetbaldus simili modo firmat. S. Achardi Vuigerii. S. Aalmodis, uxoris ejus. S. Aimirici, filii eorum. S. Galonis et Otgerii, filii ejus. S. Aelelmi Albanellis. S. Adalgardis, uxoris ejus. S. Lantberti Bastardi. S. Unberti Sutoris. S. Benaventi presbiteri. Ainricus levita scripsit mense septembri, regnante Heinrico rege Francorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung