CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2867     View  [Back]
Charta qua Bernardus dat monasterio Cluniacensi omnem hereditatem suam in villis Varengo, Marziaco et Tiliaco.
Sicut indubitanter fides credentium retinet, ita Christi benignitas mortalibus consulit, ut ex bonis temporalibus quę lege mortis amissuri sunt, mansura perennis vitę sibi valeant preparare, ut scriptum est: «Divitię viri, redemptio animę ejus.» Idcirco notum sit cunctis fidelibus, quod ego Bernardus, itinere Jerosolimitano expleto quo salubrius potui, cępi de salute animę meę cogitare. Quapropter notum esse volo fidelibus cunctis, quia dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo atque ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus ac venerabilis pater Odilo, omnem partem de mea hereditate, quam habeo cum duobus fratribus meis cum memet ipso. Est enim predicta hereditas in pago Matisconensi, in his villis Varengo, et Marziaco atque Tiliaco, peromnia quantum ad meam pertinet partem, quęsitum et ad inquirendum, in duabus supradictis villis Varengo scilicet et Marziaco, campis, pratis, vineis, silvis, aquis, exitibus et regressibus, atque pascuis, quantum supradictam partem pertinet. In Tiliaco vero nihilominus peromnia quantum ad terciam pertinet partem, cum silva quę vocatur Vaura. De alia hereditate quam mater mea se vivente retinet, quę est in supradictis sepe villis, Varengo videlicet et Marziaco, terciam similiter peromnia partem post decessum ejus. Facio autem hanc donationem pro animę meę remedio et patris mei ac matris et omnium parentum meorum vivorum ac defunctorum et eorum qui laudatores fuerint de hac donatione. Et ut magis magisque roboretur, ipse propria manu subterfirmavi, testibusque tradidi roborandam. S. Bernardi et Achardi fratrum, qui hanc jusserunt fieri et rogaverunt firmare. S. Constantini, Hildini, Gislamberti, Achini. Actum Cluniaci publice, per manus Arnulfi levitę, regnante Heinrico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung