CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2857     View  [Back]
Charta qua Rotbertus, frater Bernardi, Caturcensis episcopi et nonnulli beneficia aliqua eidem ecclesiæ de Garentiniaco largiti sunt.
Dono etiam ego Rotbertus specialiter ex mea parte unum boscum quod vocatur Carrigosum. Dono etiam licentiam omnibus qui beneficium ex me tenent, si elemosinam facere voluerint ad supra nominatum locum pro anima sua, ut faciant, et sit helemosina ipsorum. Dono etiam licentiam ut sagenam suam ducant per omnes aquas meas. Dono etiam consuetudinem per omnes boscos meos, ut tantum adprehendant quantum eis necesse fuerit ad calefaciendum. Per cetera noverint cuncti fideles, quod Eusturga, filia Hugonis, fecit donationem Sancto Petro de illa sua parte quam racionabatur in supradicta ecclesia, pro remedio anime sue, laudante et donante seniore suo Petro. [Geraldus quoque de Baderico accepit ab episcopo precium quingentorum solidorum pro medietate ecclesiæ quam tenebat in beneficio, et dedit Sancto Petro. Sed et Rotgerius de Celsiaco accepit ab episcopo precium ducentorum solidorum pro sua parte de hac ecclesia, et dedit Sancto Petro.] Actum Cluniaco publice, regnante Heynrico rege. [Stephanus levita scripsit.]
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung