Charta qua Ardencus vendit monasterio Cluniacensi duas rascias vineæ in villa Astriniaco.
Noverint cunctis filiis sancte ecclesię, presentibus et futuris, quod ego Ardencus vendo monachis Sancti Petri Cluniacensi monasterii, de res meas, que sunt site in pago Cabilonensium, in villa Astriniaco vocitatur, hoc sunt due rascie de vinea; et terminat a mane via publica, a medio die et a certio de ipsa hereditate, a sero via publica. Et accipio ab ipsis XX
ti III
es solidos. Si quis autem contra hanc venditionem aliquam litem inferre temptaverit, ira Dei omnipotentis incur
rat sanctorumque omnium, nisi citius ad satisfactionem venerit. Aucto Cluniaco publice. S. Ardenci, qui fieri et firmare rogavit. S. Narduini, fratris ipsius. S. Ricardi. [S. Constantii. S. Andree. S. Ebrardi. S. Richardi] alii. S. Ebrardi. Data anno ab incarnatione Domini MXXXI, regnante Rodberto rege.
(Au dos:) Vendicio Ardencii in Astriniaco, in pago Cabilonense.