Charta qua Enjolbertus et uxor filiusque ejus vendunt monasterio Cluniacensi mansum de Crimel in villa Bitcetti.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Enjolbertus, cum uxore mea et filio, vendimus quendam mansum qui est situs in Cabilonensi pago, in parrochia Sancti Martini, in villa que vocatur Bitcetti, et ipse mansus vocatur de Crimel: omnem mansum cum appendiciis suis, id est vineis, pratis, silvis, totam terram de ipso manso, et que pertinet ad ipsum mansum ubicumque fuerit, totum ex integrum vendimus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo atque servis Dei commorantibus in Cluniacensi cenobio, et accipimus LXX
ta solidos in pretio; talique tenore deposuimus ad scedulam car
tam super sacrum altare sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ut societas ipsius cœnobii nobis detur, atque in decessu nostro ibidem sepeliemur. In tali vero ratione, ut illi monachi qui ibidem Deo servierint, teneant, possideant, habeant sine ulla contradictione. Si quis enim aut ex heredibus nostris aut successoribus nostris, aliquam calumpniam inferre temptaverit, primum iram Omnipotentis incurrat; dehinc in juditio publico quod habere poterit persolvat usque ad unum nummum. Sane divina falce preciso aperiatur terra, et degluttiet eum cum Dathan et Abiron, descendatque in infernum cum ipsis. Et ut hoc firmum permaneat, amicis meis laudare feci. Joscerannus, frater meus, confirmavit et laudavit.
(Au dos:) Carta de manso qui vocatur de Crimel.