CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2832     View  [Back]
Charta qua Artaldus dat monasterio Cluniacensi villam Sancti Petri in Embolico, et werpit consuetudines quas pater suus et ipse requirebant.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Noverint cuncti sancte ecclesie filii et fratres, quod ego Artaldus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, ubi reverendus domnus Odilo abbas preesse videtur, unam villam que vocatur Sancti Petri in Embolico, sita in pago Valentinensi, ut ab hac die quicquid facere voluerint in ipsorum sit potestatem. Facio etiam werpitionem ex omnibus querelis atque consuetudinibus quas pater meus Arnaldus et ego usque in presens tempus requisivimus. Si quis vero presumpserit huic nostre donationi atque werpitioni aliquam inferre calumniam, omnibus maledictionibus que sunt site in novo et in veteri Testamento subjaceat, nisi ad emendationem venerit. S. Artaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. Garanti, fratris sui. S. Pontii, filius Ademari comitis. S. Umberti. S. Aviti. S. Guntardi.
(Au dos:) Artaldi in pago Valentinensi, in villa Sancti Petri in Amboliaco vocatur.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung